Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECUNDUS., lines 2.724-2.766
Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 2.724-766
Unproofread scanNot analysed yet
Ut iam dicatur, nihil haud audere cucullum,
In mentem modo quod veniat, sedeatque parumper.
Nos levibus ferimur remis, non fortibus Euris:
Nec iuvat Augeae densum purgare fimetum.
Sic tamen imperii specimen breve, primaque cernis
Membra, queas reliqua unde sagax quaecumque supersunt
Discere: nam mirabiliter vitaque fideque
Omnia concordant. Quare nihil ambigo, quin sis
Nil inventurus recti, nec quod sit ovili
Christi conveniens, tenebroso atque utile mundo,
Verum imposturas validas, fraudesque recoctas,
Omnem et avaritiae speciem, vitamque profanam,
Fastus et pompas, insanos denique cultus,
Vestes ridiculas, ignavaeque otia vitae.
Porro sicut habent quaedam specialia, membra.
Sic nonnulla etiam videas communia cunctis,
E quibus agnosci optant et praestare popello
Pagana quadam et stulta ambitione, tenentque
Hactenus inde trahit nec eos irrisio plebis,
Nec murmur iustum, vitaeve decus, nec honestas.
Sunt omnes primum supremo vertice rasi,
Attonsique comam, quo quisque et sanctior atque
Religiosior esse cupit, cunctisque videri,
Latius hoc calvam ferme der adit ad aures,
Ut latum digitum vix stet quasi facta corona.
Non a Iudaeis hic ritus fluxit ineptus,
Nec satis apparet quae gens tam stulta perorbem
Sic deturparit caput, agnatumque decorem
Cogente abstulerit nullo, bellumque putarit
Non rasos inter rasa procedere calva.
Certe praecipuos fidei primosque magistros
Sic rasos nemo vidit, nec re super ista
Mandarunt quicquam tam caeca, tamque pudenda:
Finxerunt ipsi longo post tempore segnes:
Otiaque hoc peperere nefas, ut cetera, nobis.
At miror cur non pudeat? nudare quod ausint
Coram plebe caput, sed ad hoc mysteria magna
Significare ferant, natura remque suapte
Turpem, persuadere suis conentur honestam?
Se nempe esse ferunt reges, istudque notari
Vertice sic raso. Quid non nugentur inepti,
Haec proferre palam qui non absurda verentur?
Sed soliti sunt in cunctis illudere mundo.