# Regnum papisticum 3.136-179

Thomas Naogeorg, Regnum papisticum, LIBER TERTIUS., lines 3.136-3.179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/regnum-papisticum/3.136

Nec baptizando donantur crimina cuiquam,
Nec propter factum donari littera tradit,
Sed iam credenti plene donata fatemur,
Sicut et electos et coetus membra beati,
Non credenti autem non culpa remittitur ulla,
Si decies etiam liquidis mergatur in undis.
Ut factum per se nil cuiquam aut conserat usus,
Propositum quamvis fugiendi crimina constet.
Quapropter quondam conferri haud ante solebat,
Quam quis publicitus Christum confessus Iesum
Esset, et ore fidem docuisset corde latentem.
Si gratis culpas donari crederet ille,
Non hominum factis meritisque asscriberet unquam,
Nec vanis homines faceret confidere rebus.
Sed quia non credit Christo, neque crimina gratis
Donari docuisse potest: sed ubique vagatur
Per salebras caecasque infausta ad tartara fossas,
Perque inamoena trahit secum spineta popellum.
Quid quod ridendo Baptismum polluit actu,
Quo magis humani firma esset opinio facti?
Et baptizandis olim quod coepit adultis,
Id teneris agitat cum infantibus, et putat ingens
Esse nefas mutare aliquid pro aetate locoque?
Ergo cruces pingit primum exsufflatque potenter
Daemonas, et trucibus mandat discedere verbis:
Scilicet infantes habitari a daemone credit,
Quos populus Christi et sancti genuere Parentes.
Saepe, parum veluti memor, indita quaerit ab illis
Nomina, quos hanc ad rem legere parentes.
Mox rogat, utrum inimicitias cum principe mundi,
Factisque illius cunctis pompisque superbis
Sint suscepturi? respondent ilico lecti,
Se velle. an credant? quaerit. se credere dicunt.
Ludum nempe merum, fatua et deliria cernis.
Hinc sal in ora etiam trudit, sputoque lutoso
Aures atque oculos perverso imitamine sanos
Collinit. Est oleo quoque opus cum chrismate sacro,
Quis scapulas inter pueros pectusque perungit.
Linea opus veste est, qua tinctos atque levatos
Vestit, et ardenti tandem armat lumine dextras.
Et quo grandescant citius, sustollit in altum.
Talibus absurdis ne delirare putetur,
Et stupidae tantum nugis illudere plebi,
Miras sanctarum fingit rerum esse figuras.

---

Thomas Naogeorg, Regnum papisticum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorgusregnum.xml.
