Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUARTUS., lines 4.496-4.539
Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 4.496-539
Unproofread scanNot analysed yet
Praecedunt pueri tabulis inamoena crepantes,
Lumen et aedituus praefert. scit signa popellus,
Ingenua extemplo cadit, aut terrae oscula figit,
Extenditque manus, et multis pectora tundit,
Et statuam quernam divinum ut numen adorat.
Ne iaceat vero, inque sepulcro sola colatur,
Mysticus adfertur quoque et una clauditur intus
Panis, ut impietas crescat, cultusque profanus.
Sacrificus supplex statuam veneratur inertem
Primus, et Assyrios pani succendit odores.
Multa statim populus comportat lumina circum,
Cancellisque haeret, noctemque diemque precatur
Curvatis genibus, violisque et flore sepulcrum
Omnigeno exornat, suaque affert munera large.
Adsunt conducti quoque qui psalteria cantent
Alternis, defuncto homini velut, atque nocenti,
Ut magis hinc plebes ad munera danda vocetur.
Ante diem Paschae vetus apte exstinguitur ignis,
Et novus e silicum venis extunditur. illum
Adiurat multis adversum incommoda pastor.
Cuius quisque capit torrem molimine summo,
Fertque domum, ut quando tempestas ingruat atra,
Succenso, caeli plaga sit tutus ab omni.
Cereus hinc ingens, Paschalis dictus, amoeno
Sacratur cantu, cui ne mysteria desint
Turea compingunt in facta foramina grana.
Hic ad honorem ardet vincentis tartara Christi
Nocte dieque, quasi hoc ritu capiatur inani.
Post liquidas etiam baptismi consecrat undas
Vel praesul, vel Praepositus: nec enim amplius illae
Baptismo prosunt, nec possunt tingere quemquam,
Praeterito quarum valuit toto usus in anno.
Magna procedunt pompa celebrique paratu
Candelis, crucibus, vexillis, chrismate, olivo:
Circumeunt fontem novies, divosque precantur.
Fixi stant omnes tandem. mox incipit ille,
Et ter tangit aquam, crucis effingitque figuras.
Grandia tam profert multa et plaustralia verba,
Sanosque adiurat latices, et vexat inepte,
Dum studet et credit meliores reddere multo
Omnipotentis quam dextra ac benedictio fecit.
Post et candelam vexatas ponit in undas,
Terque suo flatu turbat pridiana obolenti
Prandia, et infuso tandem unctas chrismate reddit.