Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUARTUS., lines 4.725-4.767
Thomas Naogeorg, Regnum papisticum 4.725-767
Unproofread scanNot analysed yet
Est ubi detritam, stupisque et stramine multo
Intextam tractamque rotam in celsissima montis
Succendunt, postquam caelo hesperus ardet opaco,
Volvuntque in praeceps. quod solis ab arce cadentis
Caelesti simulat speciem, horrendumque videtur.
At sua tum credunt pariter dispendia volui
In praeceps, tutosque a cunctis se esse periclis.
Huldrichi idolum quodcumque altare recepit,
Illuc carpones plebs fert, mullosque luposque,
Ut sancti illius redimat teneatque favorem.
In templa sedet, atque adeo ipsa non procul ara,
Venales habeat qui pisces, atque minoris
Vendat, ut insanis ne copia desit emendi.
Nec quicquam perdit. nam mox oblatus ad ipsum
Quisque reportatur, bis uti, aut ter veneat idem.
Impietas ita fert quaestum, fulcitque culinam.
Religio unde autem haec nova? quali numine pollet
Huldrichus, mutos ut pisces quaerat ametque
Offerri sibi, quos nulli gens nulla deorum
Obtulit, et Dominus super his nil sanxit hebraeis?
Multum stultitiae fit, et impietatis ubique:
Nos potiora autem, et duntaxat pauca canamus.
Virginis inde venit Mariae sestumque diesque,
Qua vita exacta celsum conscendit Olympum.
Tum populus fasces herbarum portat in aedem
Ingenti numero, quas adversum omnia rasi
Consecrant mala: sicque accendunt plebis aluntque
Impia facta, fidemque, et spem de rebus inanem.
Namque herbis illis sunt permulta magorum
Praestigia, impositasque igni arcere omnia credunt
Damna, et iumentorum hominumque repellere morbos,
Naturam praeter, sacrique oracula verbi.
Altera Martinus dein Bacchanalia praebet,
Quem colit anseribus populus, multoque Lyaeo,
Tota nocte dieque. Aperit nam dolia quisque
Omnia, degustatque haustu spumosa frequenti
Musta, sacer quae post Martinus vina vocari
Efficit. Ergo canunt illum, laudantque bibendo
Fortiter ansatis pateris, amplisque culullis.
Quin etiam ludi prosunt haec festa magistris.
Circumeunt etenim sumpto grege quisque canoro,
Non ita Martini laudes festumque canentes,
Anserem ut assatum ridendo carmine iactant.