Latin
1.12 to 1.13
Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 1.12-13
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim Tyranni prius desinunt sui similes esse, quam extrema urgeant. Sicut Dionysius Siculus olim fertur dixisse. Tyrannidem non de bere relinqui ab illo qui insideat equo, sed qui trahatur pedibus. Cum igitur exhibuissem harum regionum aliquot bonis et doctis viris meum scriptum et intellexissem ipsis consilium meum non displicere, visum est ad tuam dignitatem mittere, ut intelligeres et peregrinis gentibus studium vestrum in renovanda doctrina Ecclesiastica, et tollendis abusibus, qui iam longo tempore in Ecclesia invaluerant, maximopere probari, simul etiam exemplis confirmaremini, ut maiore animo quod instituistis perficeretis. Decet enim magno consensu nos omnes anniti, it Tyrannis ex Ecclesia praesertim extirpetur. Et quoniam meum scriptum minime eius generis esse scio in quo vel ingenium vel eloquentia te acerrimo iudicio praeditum, magnopere delectare possit, valde optarim te pro tua singulari humanitate, quam audio te cum eximia doctrina coniunxisse, boni consulere studium meum, quod ut facias, et me tuae dignitati commendatum habeas vehementer etiam atque etiam rogo. Bene vale.