Latin
1.6 to 1.8
Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 1.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero cum alienis principibus tantum belligerantur de ditionibus et imperio, aut eos iniustis excommunicationibus conatant ad arma, ut alieno damno suam potentiam augeant et confirment Sicut Gregorius septimus etiam silium cum patre commisit. Alexander tertius praestantissimum imperatorem, et cumulatum omni laude heroicarum virtulum Fredericum primum implicuit atrocissimis bellis eumque indignis contumeliis affecit. Cum enim optimus imperator publicae pacis causa se ad pedes pontificis abiecisset ut peteret absolutionem, pontifex eius cervici pedem imposuit, et ut augeretur rei indignitas acclamari superbe iussit versum ex Psalmo. Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leo nem et Draconem. Cum quidem scriptura praecipiat ut magistratum sanctissime et reverenter colamus. Sic enim ait, Principi populi tui non maledicas. Denique ne plures commemorem, nostris temporibus Iulius secundus suis technis totum fere orbem terrarum bellis accenderat. Ipsi pontifices inter se et armis, et saevissimis odiis de Principatu concertant. Neque vero opus est ut pluribus exemplis ex historia allatis fidem huius rei faciam, unum hoc pro multis satis declarabit quanta immanitate et rabie, de honoribus et opibus soleant contendere. Cum temporibus Arnolphi imperatoris atrox scisma fuisset coortum inter Sergium et Formosum, Sergio pulso, Formosus arripuit Pontificatum, postea mortuo Formoso, Sergius rediens Romam, immani cupiditate vindictae inflammatus, effodit cadaver Formosi, quod crudelissime tractatum, postea truncavit capite. et in Tyberim praecipitavit. At huic similes multi alii fuerunt, non solum flagitiis, sed etiam ingenii monstrosa tarditate insignes, et nulla bonarum rerum cognitione instructi, qualis hic tamen Sergius inprimis fuisse perhibetur, ut videlicet esset …,quod rhetor olim de Tyberio Caesare dixisse fertur, cum animadvertisset in eius mente incredibilem stuporem cum singulari saevitia coniunctum. Haec quamquam horribilia sunt, tamen illa adhuc vincunt quod eo tandem furoris processerunt pontifices, ut sicut Christus praedixit, in templo Dei postulaverint se pro numine coli et ado rari. Nunc cum illa reprehenduntur violenter ferunt quod tyrannorum proprium est, et ferro indicunt silentium bonis, qui non approbant ipsorum impietatem et scelera, et quemadmodum truculentus ille lorarius in Comoedia ait, Indigna, digna habenda sunt herus quae facit. Ita illi nolunt quicquam vel lae vissime notari, etiamsi nihil nisi mera sacrilegia et portenta praecipiant et faciant. Tolerari enim fortassis poterant, si mediocriter labefactarent statum Ecclesiae. Nunc cum religionis nomen habeant in quaestu, imperitis pretio vendant caelum, immensam pecuniarum vim extorqueant commentitiis indulgentiis, condant novas et blasphemas traditiones de coe libatu, de Missa, exerceant plus quam phalaricam saevitiam in fideles, cumque eis praecipue sit commissa cura religionis tuendae ac defendendae, relictis his ineptiis, ut ipsi pro sua eximia sapientia loquuntur, genio prolixe indulgent ac ventri tamquam summo deorum sicut Cyclops in Tragoedia serviunt, eique sacra faciunt foedissimis voluptatibus.