Latin
ACTUS TERTIUS., Porphyrius, Pammachius, Satanas, Planus., lines 3.6.89-3.6.108
Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 3.6.89-108
Unproofread scanNot analysed yet
Quo pacto obsecro? Vix hac mea felicius.
SA. Feliciter satis, ut ipsi narrant duces.
Vera ne sunt Plane, quae narrasti facta? PLA. Res
Ipsa docebit, Princeps, nil esse verius,
SA. Dic etiam illis. PLA. Dicam, et compendio quidem.
Bellatorem et prophetam suscitavimus
Mahumetem nomine, qui novam Christi fidem
Evertit, odit, et dissipat Ecclesias,
Ut Christianos in Asia vix quindeam
Repperias, sanae doctrinae prorsus nihil.
SA. Audis hoc? PA. Magnum hercule. SA. Nunc non me paenitet
Fuisse aliquantisper vinctum, et vix denique
Solutum, quum me tanta haec excipiunt bona.
Nihil queror. Iam altum licebit stertere,
Nec Christus amplius erit formidabilis.
Sed agite omnes. Tantarum rerum …
Triumphemus, tropaeumque erigamus, et
Haec magna in iubilo celebremus gaudia.
Ut inde virtus excitetur omnium,
Isthaec tueri parta, et maiora parere.