Latin
Actus Quartus, Parrhesia. Veritas., lines 4.1.84-4.1.93
Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius 4.1.84-93
Unproofread scanNot analysed yet
PAR. Non vidi in Europa Satanam, sed omnia
Solus devastat …furiarum. VE. Quem ais?
PAR. Pammachium. Quare Satanam opinor in Asiam
Duxisse exercitum, ut etiam vestigia
Reliquiasque tuas (si quae illic sunt) deleat.
VE. Quo me vertam nescio. Quid tantum misera ego
Commerui, ut nullus in terris mihi sit locus?
Sequere me. Recta ad Christum concedam, cui
Isthaec exponam omnia, petamque ut mihi locum
Det meliorem, quam istam vastam solitudinem.