# Tragoedia nova Pammachius 4.1.84-93

Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius, Actus Quartus, Parrhesia. Veritas., lines 4.1.84-4.1.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.1.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-naogeorg/tragoedia-nova-pammachius/4.1.84

PAR. Non vidi in Europa Satanam, sed omnia
Solus devastat … furiarum. VE. Quem ais?
PAR. Pammachium. Quare Satanam opinor in Asiam
Duxisse exercitum, ut etiam vestigia
Reliquiasque tuas (si quae illic sunt) deleat.
VE. Quo me vertam nescio. Quid tantum misera ego
Commerui, ut nullus in terris mihi sit locus?
Sequere me. Recta ad Christum concedam, cui
Isthaec exponam omnia, petamque ut mihi locum
Det meliorem, quam istam vastam solitudinem.

---

Thomas Naogeorg, Tragoedia nova Pammachius. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/naogeorguspammachius.xml.
