Latin
1.1 to 1.5
Thomas of Edessa, Thomae Edesseni: Tractatus de Nativitate Domini Nostri Christi 1.1-5
Not analysed yet
Per virtutem Domini nostri Iesu Christi incipimus scribere volumen disputationum auctoribus Mar Thoma Edesseno, magistro religionis Dei, et Mar Kaiura laboris consorte. Prima [disputatio], auctore Mar Thoma: de Nativitate carnali Domini nostri Christi. Caput primum: Ad illum qui eum rogavit ut illam [disputationem ]scripto mandaret. "secundum: Quaenam sint eiusdem causae capita. "tertium: Investigatio de causa propter quam hoc festum celebramus. "quartum: Quaenam sint bona quae nobis data sunt per Dominum nostrum Iesum Christum. "quintum: Quam ob causam haec ipsa bona hucusque revelata non fuerint. "sextum: Opus fuit mediatione alicuius per quem accipere possemus haec bona a Deo. "septimum: Quas ob causas nil aliud hoc tempore sumpserit Deus pro sua revelatione, nisi hominem ex nobis. "octavum : Quod Dominus noster Christus non fuit homo simplex (ψιλὸς ἄνθρ ). "nonum: Quam ob rem homo Domini nostri sumptus non fuerit e terra, sed ex virgine sine coitu viri. "decimum: Quam ob causam ordinaverit Deus ut homo Domini nostri tempore verno conciperetur. "undecimum: Exhortatio ad vitam honestam. CAPUT PRIMUM. Ad illum qui rogavit ut eam [disputationem] scripto mandaret. Tuum quod unacum fratribus claris coenobii nostri mihi dedisti utile consilium, tuumque iucundum mandatum, O electe Dei, Mar Moyses Lector, diversas cogitationes in me excitarunt, et in varias considerationes me deiecerunt. Mihi enim mandastis ut scriptis etiam traderem illam quippe causam Nativitatis gloriosae Domini et Salvatoris nostri Christi, quam dixi post Magistrum nostrum sanctum, Mar Aba Interpretem; quod quidem tremo facere, ne. . . . . . . ; . . . . . . . facile reputer ab iis qui cum causa et sine causa reprehendere amant; item, mandato non obtemperare timeo, no praecepti violator consiliique transgressor a viris habear qui nihil dicunt nisi intuitu religionis Dei vivi. Sed dum in his similibusque cogitationibus morabar, adiudicavi conveniens mihi esse, voluntati vestrae satisfacere, aliis quidem relinquens loqui prout velint, ne, dum timeo verba invida quae nullam apud Deum faciunt iniuriam, vobis per voluntatem bonam atque vitam perfectam Christo placentibus, murmurandi in me causam praeberem, eo quod mandato vestro non obtemperaverim. Rogans itaque auxilium precum vestrarum Christo acceptabilium, ecce incumbo ad voluntatem vestram explendam. Hoc prae omnibus peto a vobis, et ab illis qui quocumque modo in haec scripta inciderint, ne ullo modo de me falso opinemini, quod nempe accesserim dicere aut scribere, sperans me infirmum posse in hoc tractatu omnia quae sunt magistri nostri sic tradere prout ipse ea dixit. Imo hanc solam fiduciam habeo in meis sermonibus et hoc ab intima procedit persuasione quod omnia mea ita relate ad magistri nostri dicta se habent, ut quis ab his ad illa ducatur tanquam ab imagine ad prototypum suum, et tanquam ab umbra ad corpus quo iacta est. Quemadmodum insuper in loco quo sese extendunt radii solis, lucerna parva non est apta ad lucem dandam, sic etiam haec mea deperibunt, cum illa magistri nostri manifestant suarum cogitationum splendores. Faciam igitur divisionem in capita quibus tota disputatio ad maiorem utilitatem disponitur; et deinde incipiam illa dicere quae postulat ordo singularum rerum in ipsa disputatione. Sciunt enim sapientia et intellectus vestrum, quod illos, qui ambulaturi sunt per viam quotcumque milliarium quam probe non noscunt, multum adiuvat accipere signa et indicia quae sunt in via, et post hoc ambulare incipient; sic eis evenit, si animum attentum teneant, facile a signo ad signum et ab indicio ad indicium usque ad finem viae sine errore ambulare. Quod si hoc ita est, manifestum est multo magis esse necessarium iis qui orationem quamdam quotcumque sententiarum memoriae tradere cupiunt quod prius discant quaenam sint ipsius tractatus singula capita. Quod si ita fiat, quando cogentur dicere orationem, quanquam scriptum praesto non sit, unde totam orationem in memoriam revocent, attamen eo quod praevie didicerunt numerum et titulum omnium capitum, poterunt facile orationem habere, etiamsi omittant nonnihil ex eis quae in medio capitum sunt.