Latin
1.10 to 1.12
Thomas of Edessa, Thomae Edesseni: Tractatus de Nativitate Domini Nostri Christi 1.10-12
Not analysed yet
Item Angelus, cum revelatus est pastoribus eisque nuntiavit, non praedicabat eis Dominum nostrum ex virgine natum. Quid enim dicebat eis? «Annuntio vobis quidem gaudium magnum quod erit universo mundo ». Et cur dicit: «Hodie quidem natus est vobis Salvator, qui est Dominus Christus, in civitato David? »Facit mentionem civitatis David, ut ostendat quod in eo qui hodie natus est, impletae sunt Dei promissiones ad patres; et quod in eo benedicentur omnes populi, iuxta promissa ad Abraham: «In semine tuo benedicentur omnes populi »; [ut ostendat etiam] quod in eo nititur et exitum habet illud promissum ad David: «De fructu ventris tui sedere faciam super thronum tuum »; et, «regni eius non erit finis »; et, «dabit illi Dominus Deus thronum Davidis patris eius, et regni eius non erit finis ». Eum vero nominavit Dominum, quia est Dominus omnium creaturarum propter suam coniunctionem cum Deo Verbo. «Dominum quidem et Christum fecit eum Deus, hunc Iesum quem vos crucifixistis ». Christus est: quia huic operi separatus fuit atque electus. Ipse est verus Christus: quippe quod oleo legali uncti fuerint omnes principes, ipse vero a Spiritu Sancto. «Propter hoc quidem unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis ». Salvator est: quia per eum mox redimendi sumus a peccato, et a morte, et a corruptione, et a servitute Satanae; quod itaque gaudium est universo mundo gentium, quae dignae fiunt cognatione divina; et populo israelitico, quia implentur promissiones ad suos patres; quia omnes aequaliter liberantur ab omnibus huius mundi afflictionibus. Apertum est angelos etiam nobiscum in laetitia participare, eo quod etiam illi valde laetantur in nostra ad virtutem commutatione. Nec ecclesia sancta singulis annis commemorationem facit Ioannis Baptistae quia natus fuit ex senectute et sterilitate, sed propter opera quae per eum effecta sunt, et propter eius perfectam atque sublimem vitam, et eius mortem quae fuit pro cultu Dei; ut dum haec eius omnia in mentem revocamus, solliciti simus ea imitari in quantum possibile est, ut digni fiamus cum eo pervenire ad delectationem bonorum coelestium. Hoc vero facimus celebrando memoriam omnium patrum sanctorum atque illorum qui martyres fuerunt pro Christo, singuloram in suo ordine.