# Thomae Edesseni: Tractatus de Nativitate Domini Nostri Christi 1.13-15

Thomas of Edessa, Thomae Edesseni: Tractatus de Nativitate Domini Nostri Christi, 1.13 to 1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-of-edessa/thomae-edesseni-tractatus-de-nativitate-domini-nostri-christi/1.13

Nos igitur propter hanc ipsammet rationem quam praevie dixi, dum celebramus hoc festum gloriosum et honorandum Nativitatis Christi Domini nostri, non attendimus externe solum ad hanc novam speciem eius generationis, quae fuit sine concubitu  huius quidem causam postea dicemus  sed [id celebramus] propter haec bona ineffabilia quae data sunt omnibus creaturis per Christum, spem nostram; ita ut, colendo eorum memoriam, et accipiendo doctrinam quae est de eis, aptemus vitam nostram ad voluntatem eorum datoris, ut digni fiamus ascendere ad coelos, et participes fieri bonorum quae servantur pro illis qui recte credunt, vitamque gerunt iuxta exemplar fidei suae. CAPUT QUARTUM. Quaenam sint bona quae nobis data sunt per Dominum nostrum Christum. Opus est dicere, quaenam sint haec bona quae nobis per Dominum nostrum Christum dari decreta sunt [a Deo], et ad quae veluti firmanda hodie congregamur, hoc festum celebrantes. Ea quidem discimus ab angelis sanctis, qui tempore Nativitatis Redemptoris nostri, cum gaudio magno clamabant, sic dicentes: « Gloria Deo in excelsis; et super terra pax; et spes hominibus ». His tribus sententiis indicata sunt compendiose omnia bona quae per Dominum nostrum Christum nobis data sunt. Angeli sancti, quia respectu creationis sunt nostri socii, cum viderint nos cecidisse a sanitate cultus Dei, et captos fuisse morbo cultus idolorum, et prorsus tabuisse in servitio daemonum, et aegrotasse in foeditate operum nostrorum, contristati fuerunt ac irati; nec nec tamen incubuerunt in vel unum eorum faciendum quae necessaria sunt atque utilia ad nostram sanationem; sed contra postulassent nostri tamquam membrorum foetidorum abscissionem nostrique dimissionem a communione cum eis, nisi Dominus omnium bonus, Deus, propter spem emendationis nostrae et nostrae ad se conversionis, eos sibi subiecisset, sicut scriptum est: « Vanitati quidem creatum subiecta est, non sua sponte, sed propter eum qui subiecit eam in spe ». Vanum ac inutilem reputabant suum pro nobis laborem quamdiu non eramus in cultu Dei creatoris atque benefactoris nostri; [attamen] propter spem rerum venturarum sustinebant quocumque modo in suo pro nobis ministerio, cum in eis Deus spem nostrae ad virtutem commutationis confirmasset, ex clamore sanguinis Abel, et ex translatione Henoch, et ex ascensione Eliae, et eo quod [Deus] nullo tempore neque per generationes generationum desistebat ea dispensare quae opem ferrent redemptioni nostrae atque reversioni nostrae ad veritatem. Recte igitur eis tanquam membris sanis creationis, perseverantibus in sanitate amoris sui Domini, in peccatores indignantibus, meliorumque spem expectantibus, revelata sunt a Deo bona quae per Christum Dominum nostrum universae creationi dari decreta sunt. Gaudio itaque magno clamabant dicentes: « Gloria Deo in excelsis; et pax super terram; et spes hominibus ». Inique quidem oppressa fuit hucusque laus Deo ab hominibus debita. Idola muta adorabantur; Satanas colobatur; gaudebant genii mali; laetabantur daemones; impudici erant homines atque fraudatores; in sua inclinatione ad turpia, impulsu diaboli omnia mala facile patrabant. Nunc vero per hunc qui iuxta promissiones divinas es semine David natus est, revertitur ad Deum laus ei ab omnibus debita; ipse cognoscitur ut omnium essentialiter altissimus maximeque supremus, facior omnium atque benefactor; congregantur homines e dispersione cultus idolorum et unanimiter revertuntur a servitio malorum geniorum; confunduntur daemones; cadit diabolus; surgunt homines; placent suo Creatori per scientiam veritatis et per vitam honestam, et omnia praevia turpia deponunt. Propter haec omnia, super terram est pax, quia scilicet homines revertuntur ab adoratione operis manuum suarum, adorant supreme Deum, nostri ipsorumque Factorem, se gerendo iuxta voluntatem eius; et tranquillitas et pax, et reconciliatio regnant in terra. Iratus enim erat Creator in creaturas, et minabatur omnibus hominibus poenas iuxta mensuram eorum facinorum; nunc vero per eum qui natus est, habet erga eos reconciliationem adaequatam. Nos quoque, angeli, irati eramus contra eos, nos utpote servi zelotae sui Domini, suique benefactoris ministri atque famuli; [nunc vero] quemadmodum ii student magis placere universi mundi Factori, ita nos incendimus nostrum erga eos amorem, augemusque nostram de eis curam, etiamque amplificamus sollicitudinem nostram de eorum utilitate, et eos habemus ut membra sana, eosque diligimus ut socios nostros caros. Sed et omnes populi qui divisi erant contra se invicem,  ille adorabat solem, et hic lunam, et alius sidera, et alius aliquid aliud, cum eorum contra se invicem inimicitia esset varia iuxta diversas species istorum quae ab eis di vocabantur , nunc omnes possident concordiam et amorem cultus Dei; et unacum populo israelitico, qui omnes ab eo (Deo) etiam repudiati fuerant a participatione cum eius sanctis beatisque omnibus, per amorem et concordiam, tanquam membra dispersa ad unum corpus cultus Dei congregantur, omni praevia discordia dissipata. Ipse vero homo habet erga seipsum pacem infinitam. Eo enim quod corpus eius est mortale, et anima eius immortalis, quanto mortalia immortalibus contraria sunt, tanto operatio corporis opponitur animae; ipsa vero, eo quod est elevata et discernens et immortalis et accipit scientiam Dei et doctrinam eius praeceptorum, ad opus virtutis inclinat. Corpus autem quia non est rationale nec discernens, sed est mortale, ad visibilia attrahitur et eorum amore tenetur. Homo itaque habuit in seipsum colluctationem incessantem, quam solvit Dominus noster Christus, corpus immortale faciens, et eradicans ab eo omnem attractionem ad res fluxas; ac simul ipse ei animaeque firmitatem largitur; ita ut sine angustiis possit facere voluntatem Dei, eique placere sine impedimento. Iam hae omnes divitiae pacis regnant, quod homines ad Creatorem suum revertuntur, et eum solum tanquam causam omnium bonorum glorificant atque exaltant, anxie curando placere ei per vitam honestam: pax Creatoris est cum creaturis suis, et nostri, angelorum, cum hominibus, et omnium populorum cum se invicem et cum populo israelitico, et ipsius hominis cum seipso.

---

Thomas of Edessa, THOMAE EDESSENI: TRACTATUS DE NATIVITATE DOMINI NOSTRI CHRISTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/thomasedessa.html.
