Latin
1.16 to 1.17
Thomas of Edessa, Thomae Edesseni: Tractatus de Nativitate Domini Nostri Christi 1.16-17
Not analysed yet
Post haec omnia non est expectandum aliquid aliud nisi spes bonorum coelestium, spes quidem bona hominibus. Firma igitur confidentia, et magna spes bona extirpationis peccati et liberationis a daemonibus et a diabolo, et solutionis [a lege] mortis, et abrogationis [decreti] corruptibilitatis, et resurrectionis a mortuis, et doni immortalitatis, et participationis incorruptibilitatis, et gratiae adoptionis filiorum, et ascensionis ad coelos, et communionis cum omnibus sanctis Dei, datae sunt nobis; quae quidem [sunt] inter haec bona coelestia non transeuntia nec deficientia in aeternum. Bona igitur quae nobis data sunt per Dominum nostrum Christum, O frater noster venerabilis, ad quae firmanda hodie hoc festum celebramus, haec sunt, iuxta interpretationem illorum verborum quae ab eis (angelis) dicta sunt. Quid vem melius fuit omnibus populis atque praestantius quam cognoscere Deum Creatorem suum et causam omnium bonorum suorum? Nihil tale dari cognoscitur. Bona enim omnia huius mundi, etiamsi coniunctim inveniantur, ubi non est Dei cultus, sunt tamen [omnia] aequaliter inutilia; ubi vero adest cultus Dei qui in confessione [fidei] et in operibus ostenditur, quanquam aliquo modo afflictio per breve tempus inveniatur, omnia tamen laetifica et grata coniunctim advenient, maxime post egressum nostrum ex hoc mundo. Quemadmodum enim quando quis vult ire ad aulam regiam, et cum incipit ambulare, errat a via ut exit in desertum non habitatum, vel etiamsi viaticum, quantumcumque, portet, hoc tamen deficiet et consumetur, indeque relinquetur ei mori, cum non attigerit locum ad quem ire pollicitus erat: talis est ille qui errat a via recta et a cultu Dei veri, omneque etiam vitae suae viaticum, quamvis (multum) ei praesto sit, peribit, et regnum Dei non attinget, sed poena incessanti a Deo punietur. Etiamsi contingat quod ei sint opera quae videntur bona, similis tamen est fodienti puteum in terra, nec tamen quantumvis alte effodiat, invenit arteriam aquae. Nullum enim potestatem habent idola suis adoratoribus benefacere. Sed, [aliquis dicet] in nomine dei facit haec opera sua pulchra! [utique, respondemus] constat autem neminem esse deum eo solo quod se deum dicit. Quodnam vero ex hoc lucrum? Nullum dari cognoscitur. Si enim quis onustus fuerit debito quod regno debet ex quocumque opere; et dum pergit ut id sponte sua solvat, viderit homines otiosos qui solent nonnullis locis quemdam ex seipsis in dignitate regis constituere ut ludant coram eo; et deceptus, perrexerit et iecerit coram illis pecuniam regno debitam: nonne postea mandante rege vero, apprehendetur et ligabitur, siquidem ei in acceptum non fuerit quidquid dederit illi qui nomine tantum, non reapse, fuit rex. Simili modo etiam ille qui ferens adorationes et omnia quae Deo vero debentur, iacit [illa] coram iis qui non sunt dii, sed nomine non proprio suadentibus daemonibus appellati sunt, nullum istorum ei reputabitur in acceptum quando intrabit ad iudicium Dei omnium factoris, qui solus est Deus, cui soli debetur adoratio ab omnibus creaturis. Quicumque igitur non possidet scientiam divinam amittet omnia sua laetifica, etiamsi ad tempus ea apud illum inveniantur; et hoc modo omnis eius labor erit sine lucro; et eius opera quae pulchra aestimabantur, invenientur ei sine remuneratione; et sic incidet in aeternam poenam quae manebat omnes gentes ante adventum Christi. Apertum est autem quod quamvis populus israeliticus Dei cognatione fruebatur, etiam ipsis evenit bonum magnum in adventu Christi Domini nostri. Elevati enim sunt ex puerili regimine; digni ipsi quoque habiti sunt scientia perfecta Trinitatis Sanctae, Patris et Filii et Spiritus Sancti, qui in unitate agnoscuntur. Non enim dissentiebant ab illo qui animam et solem idem appellat, ignorans quod sicut hic habet calorem et fulgorem, illa habet mentem et rationem. Si nobis est gaudium magnum quando infantem ablactamus eumque ad cibum perfectum (firmum) admovemus, quanto magis exultatione dignum est Israelitas cum omnibus gentibus ad scientiam perfectam Sanctae Trinitatis pervenisse? In moribus insuper impudicis et in possessione terrestrium omnes aeque ita versabantur ut Deum quidem non cognoscerent, neque ab eo bona expectarent; quemadmodum infantulus attrahitur ubere tempore ablactationis, ita illi terrena appetebant. Dominus autem noster in Evangelio suo infixit rerum futurarum expectationem; tum vero spreverunt atque contemptui habuerunt res huius saeculi; quod quidem bonum est maximum, quando cultum Dei comitatur. Etenim homo rationalis qui correptus est amore harum divitiarum caducarum, similis est linguae et oculo in quibus quoddam amuletum suspenderetur ad eorum ornatum; quod cum non eis esset ornamentum, impedit insuper, singulorum [oculorum et linguae] propriam operationem utilem totiusque operationem corporis. Similis quoque est puero cui iucundior est ficus parum ei utilis quam gemmae, quia earum pretiositatem non cognoscit. Hominibus igitur nihil bonum et utile est sicut illud: quod Deum cognoscant scientia perfecta, quod de praeceptis eius tantum solliciti sint, quodque superent attractionem ad visibilia. Ita enim, eveniet illis quod Deus etiam in illis delectabitur, et quod angeli de eis solliciti erunt; possidebunt amorem erga se invicem, et digni fient felicitate non transeunte quae erit in mundo novo et indestructibili. Si vero dantur homines qui hucusque non crediderunt in Christum aut qui crediderunt et non observant eius praecepta, non ex eius (sc. Christi) parte hoc fit; ex eius enim parte lux scientiae eius diffusa est ad omnes homines, et omnibus coena eius bonorum est parata. Illos itaque qui non credunt, vel qui credunt et non faciunt, accusat eodem modo ac illum qui stat infra solem et claudit oculos ne videat, et illum qui invitatus ad coenam proprios pedes impedit ne ambulet.