# Dissertatio de ebrietate 20

Thomas Trotter, Dissertatio de ebrietate, CAUSA PROXIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-trotter/dissertatio-de-ebrietate/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-trotter/dissertatio-de-ebrietate/20

CAUSA PROXIMA B nostra ratione symptomatum ebrietatis, duciAmur considerare vinum quasi vim stimulantem corpori humano applicatam, quod sensorium commune excitat, et ita, omnes sensationes insolitas et judicium turbatum prodit, quae maximam partem totius paroxysmi plane constituunt. A consensu inter nervos ventriculi et sensorium commune, hi affectus praecipue propagantur; sed fortasse stimulus vini in sanguine receptus potentiam inebriantem plurimum adauget. Nostro proposito omnino alienum esset, aliquod de nexu animi et corporis disserere; satis erit pro comperto habere, certos status cerebri judicium perturbare. Vis ogle Vis hilarans Bacchi systemate nervoso excitando agit; hinc robor et agilitas corporis mire augentur. Animus quoque potentiam hujus actionis subito sentit, et omnes facultates mentis acuuntur. Hactenus vinum est stimulus gratissimus et saluberrimus et animo et corpori; sed intervallum lucidum a delirio non longe dijunctum est2. Talis igitur est constitutio oeconomiae animalis, et tales sunt leges quibus regitur, omnem vim stimulantem, praeter certos fines impulsam, morbum inducere. Hinc vinum large assumptum cerebro incitando praeter mensuram sanitatis, de qua proprius motus functionum animalium rite peragitur, fit actio morbosa, et unde delirium ferox nascitur. Status soporis hanc praeter naturalem incitationem plus vel minus sequitur. Tali nixu, natura stimulo delassata ad sublevandam actionem morbosam conatur. a Great wits to madmen sure arc near allied. POPE. dibzy ( Vi inebriante spiritus vini e corpore ejecta, vel ita attenuata aut mutata, ut solidum vivum non longius excitetur, in gradum collapsus pro ratione incitationis praecedentis systema dejicitur. CA P. IV.

---

Thomas Trotter, Dissertatio de ebrietate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_de_ebrietate.
