Latin
CAPUT VIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 104
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiò igitur, plerique alii quadrupedes, secùs ac homo &equus, Rete mirabile arteriae carotidi adjunctum habent: Reverâ hoc in tam multis occurrit, ut vulgaris Anatomia cunctis animalibus &ipsi etiam homini adesse pronuntiaverit. In quibus reperitur, observamus, quòd arteria cranium subitura, non ità longâ ambage circumducitur, quin juxta posteriorem sellae Turcicae partem emergens, statim in propagines exiles dividitur; ità tamen ut canaliculus unus rectà protendatur, quem sanguis placidè decurrens, sine remora pertransit, è vestigio in Cerebrum evectus: verùm è latere istius plures rivuli quaquaversùs derivantur, in quos sanguis impetuosiùs ascendens facilè divertat: rivuli isti partim in ductus venosos ejusdem, &vasa alterius lateris inosculantur, &partim in glandulam pituitariam feruntur, partimque, ambage factâ, in priorem arteriae alveum revertuntur. Rem ità habere, praeter nudam inspectionem, hoc experimento planè constat: Si infra cranium liquor atratus carotidis trunco blandè ac sensim injicitur, istè ductum rectum pertransiens statim in Cerebrum feretur, neque lateralia plexûs vasa tincturâ suâ inficiet; sin liquor iste affatim &cum impetu immittitur, illico in plexum currens, ejusdem &oppositi lateris vasa, nec non citeriorem glandulae partem, &compagem ejus interiorem subiens, denigrabit. Si hujusmodi vasorum plexus, sive retis mirabilis usus inquiratur; dico ipsum praecipuè in hos fines constitui: sc.