# Cerebri anatome 104

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/104

Tertiò igitur, plerique alii quadrupedes, secùs ac homo & equus, Rete mirabile arteriae carotidi adjunctum habent: Reverâ hoc in tam multis occurrit, ut vulgaris Anatomia cunctis animalibus & ipsi etiam homini adesse pronuntiaverit. In quibus reperitur, observamus, quòd arteria cranium subitura, non ità longâ ambage circumducitur, quin juxta posteriorem sellae Turcicae partem emergens, statim in propagines exiles dividitur; ità tamen ut canaliculus unus rectà protendatur, quem sanguis placidè decurrens, sine remora pertransit, è vestigio in Cerebrum evectus: verùm è latere istius plures rivuli quaquaversùs derivantur, in quos sanguis impetuosiùs ascendens facilè divertat: rivuli isti partim in ductus venosos ejusdem, & vasa alterius lateris inosculantur, & partim in glandulam pituitariam feruntur, partimque, ambage factâ, in priorem arteriae alveum revertuntur. Rem ità habere, praeter nudam inspectionem, hoc experimento planè constat: Si infra cranium liquor atratus carotidis trunco blandè ac sensim injicitur, istè ductum rectum pertransiens statim in Cerebrum feretur, neque lateralia plexûs vasa tincturâ suâ inficiet; sin liquor iste affatim & cum impetu immittitur, illico in plexum currens, ejusdem & oppositi lateris vasa, nec non citeriorem glandulae partem, & compagem ejus interiorem subiens, denigrabit. Si hujusmodi vasorum plexus, sive retis mirabilis usus inquiratur; dico ipsum praecipuè in hos fines constitui: sc.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
