Latin
CAPUT IX
Thomas Willis, Cerebri anatome 112
Unproofread scanNot analysed yet
At verò licèt spiritus animales omnino è sanguine procreantur; haud tamen sanguis Cerebrum ejusque appendicem irrigans, solummodò huic operi impenditur: Nam quoad vasa sanguifera, quae ex arteriarum tum Carotidum tum Vertebralium truncis oriunda, totum ἐγκέφαλον ejusque partes &processus omnes obducunt; licèt pleraque illorum, haud tamen omnia, spirituum animalium canaliculi destillatorii existunt. Nam spiritus animales non producuntur in omnibus locis, ad quos haec vasa pertingunt; statuimus enim, hos spiritus solummodò in Cerebro &Cerebello procreari: (quod equidem facile erit probare, per symptomata quae in Apoplexia &Paralysi contingunt, &postea clarè ostendetur) atque à gemina hac spirituum animalium scaturigine, isti in caeteras quascunque partes emanant, &totum nervosum genus constanti affluxu irradiant.