# Cerebri anatome 112

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/112

At verò licèt spiritus animales omnino è sanguine procreantur; haud tamen sanguis Cerebrum ejusque appendicem irrigans, solummodò huic operi impenditur: Nam quoad vasa sanguifera, quae ex arteriarum tum Carotidum tum Vertebralium truncis oriunda, totum ἐγκέφαλον ejusque partes & processus omnes obducunt; licèt pleraque illorum, haud tamen omnia, spirituum animalium canaliculi destillatorii existunt. Nam spiritus animales non producuntur in omnibus locis, ad quos haec vasa pertingunt; statuimus enim, hos spiritus solummodò in Cerebro & Cerebello procreari: (quod equidem facile erit probare, per symptomata quae in Apoplexia & Paralysi contingunt, & postea clarè ostendetur) atque à gemina hac spirituum animalium scaturigine, isti in caeteras quascunque partes emanant, & totum nervosum genus constanti affluxu irradiant.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
