# Cerebri anatome 115

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/115

uno spirituoso & summè activo, qui omnino à Cerebro aut Cerebello profluit, & exinde in totum nervosum genus derivatus, facultates sensitivam & locomotivam iis elargitur; atque altero humore molliori, magisque oleoso & sulphureo, qui à sanguine suppeditatus, & cuilibet parti immediatè affusus, iis caloris & vegetationis author existit. Ambo hi succi inter se conveniunt, ac ubivis conjuncti, & simul maritati, habent se utì semen masculinum & foemininum invicem commista; adeoque quibusvis partibus, unà sensus & motûs, nec non vitae & vegetationis δυνάμεις impertiunt. Quare observare est, universas totius corporis partes, à quibus motus ac sensus perficiuntur, non tantùm spiritu animali turgescere, cujus influxu siquidem privantur, illicò resolutionem patiuntur; verùm & vasa quoque sanguifera admittere; quorum tributo si defraudentur, statim emarcescunt, aut sphacelo afficiuntur. Quapropter ut carnes, membranae, & ossa quaevis sanguine irrigantur, ità ope microscopii detegere licebit, minuta quorundam nervorum corpora, unà cum propriis illorum fibrillis, arteriarum & venarum capillamentis stipari; ut minimè dubitemus asserere, vasa Cerebri & Cerebelli superficiem penetrantia, iis materiam subtilem pro spirituum animalium generatione instillare; ast eorundem vasorum propagines quasdam alias medullam oblongatam obducentes, ei solummodo calorem & succum nutritium impertire: denique plexus choroeides praecipuè caloris dispensandi, atque aliquatenus serosi laticis separandi gratiâ, sub camera medullae oblongatae reconditos fuisse.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
