# Cerebri anatome 119

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/119

CAPUT X. Cerebri ità proprie dicti Descriptio, ejusque partium Explicatio, & Vsus. Actenus integumenta Cerebri tum ossea, tum A Amembranosa, nec non arterias & venas, tanquam hederas accrescentes, iisdemque innixas, & per universum τοῦ ἐνκεφαλε ambitum Jam proximè restat distributas, lustravimus. ut velamentis istis amotis, ipsius Cerebri, & appendicis ejus fabricam, & veram hypotyposin, unà cum partium omnium actione & usu, consideremus. Hîc autem primo intuitu haec tria occurrunt, nempe Cerebrum, Medulla oblongata, & Cerebellum: E quibus videtur quòd medulla oblongata sit Caudex communis, cui Cerebrum & Cerebellum velut Tubera adnascuntur. Quare nonnulli contendunt funem medullarem esse partem principem, Cerebrum autem & Cerebellum, appendices ejus: Attamen rem secùs habere, hinc constat, quoniam haec corpora, in spirituum animalium tum generatione tum dispensatione, prioris & nobilioris sunt usûs quàm medulla oblongata; ità nimirum, ut si spirituum effluxus è Cerebro aut Cerebello praecludatur, systema nervosum illico eclipsin patiatur; interim si hoc primariò laboret, Cerebrum aut Cerebellum haud necessariò ejus noxam luunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
