# Cerebri anatome 121

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/121

Inter istas quae prioris generis sunt, imaginatio, memoria, & appetitus potissimùm habentur: Videtur enim quod imaginatio sit spirituum animalium undulatio quaedam, interiùs in Cerebri meditullio incepta, & exinde versus ambitum ejus undequaque expansa: è contrà memoriae actus consistit in spirituum ab exteriore cerebri ambitu versus meditullium ejus regurgitatione; Appetitus demum cietur, in quantum spiritus animales quovismodo circa Cerebri meditullium conciti, illinc exteriùs versus systema nervosum tendunt. Caeterae hujus Animae facultates, utì sensus & motus item paßiones, & instinctus merè naturales, licèt à Cerebro quadantenus dependent, tamen propriè in medulla oblongata & Cerebello aut perficiuntur, aut ab iis procedunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
