# Cerebri anatome 122

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/122

2. In quibusvis animalibus Cerebri compages in duas partes, velut hemisphaeria ab invicem distincta, per totam ferè crassitiem, sc. usque ad corpus callosum, quod fundi loco est, dividitur; paritêrque ac in sensoriis omnibus, & plerisque aliis functionum necessariarum organis, Cerebrum quasi duplex habetur, ut contra unius lateris defectum, alterius supplemento provideatur. Porrò in homine, cui Cerebrum prae caeteris animalibus capax & amplum est, utrumque hemisphaerium rursus in duos lobos, nempe anteriorem & posteriorem, subdividitur; inter quos arteriae carotidis ramus, utrinque instar rivi limitanei productus, eos veluti in binas provincias distinguit. Certè haec Cerebri humani secundaria partitio etiam in majorem ejus tutelam designari videtur; ut si forsan labes quaepiam alterum, aut utrosque priores lobos occupârit, tamen posteriores, siquidem discontinui sunt, noxae vicinae ac latiùs grassantis contagium evadant: ità Cerebrum, velut Castellum, in plures arces seu propugnacula divisum, eo munitius & expugnatu difficilius existit. 3.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
