# Cerebri anatome 125

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/125

Hinc plicae seu convolutiones istae, longè plures ac majores in homine sunt quàm in quovis alio animali, nempe propter va rios & multiplices facultatum superiorum actus; incertâ autem & quasi fortuitâ serie variegantur, ut functionis animalis exercitia sint libera, & mutabilia, nec ad unum determinata. Gyri isti in quadrupedibus pauciores sunt, ac in quibusdam, utì Fele, sub certa figura & diataxe reperiuntur. quare haec bruta vix alia quàm quae naturae instinctus & exigentiae suggerunt, meditantur aut reminiscuntur. In quadrupedibus minoribus, item in volucribus & piscibus, Cerebri superficies plana & aequalis, gyris & anfractibus omnino caret: quare hujusmodi animalia res pauciores, eâsque unius ferè tantùm generis, comprehendunt aut imitatione addiscunt; utpote quibus cellulae distinctae & ab invicem partitae desunt, in quibus diversae rerum species ac Ideae seorsim asserventur. 4. Quòd verò in perfectioribus animalibus, singuli anfractus è substantia duplici, sc. Corticali & Medullari, constant, ratio esse videtur, ut pars una spirituum animalium productioni, & altera illorum dispensationi & exercitio inserviat.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
