# Cerebri anatome 127

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/127

Interim medullaris Cerebri substantia, medullae oblongatae & spinali perquam similis videtur: At verò satìs notum est, quòd hae partes medullares spirituum animalium exercitio & dispensationi, ac minimè illorum generationi, inserviunt: cujus indicium est, quòd sicubi obstructio in illis contingat, quicquid inferiùs est, spirituum influxu destitutum, eclipsin patitur; unde sequitur quòd spiritus Animales, Funem medullarem irradiantes, in eo minimè producuntur, verùm aliunde influunt; & quid ni pariter de Cerebri meditullio existimemus? Profectò hanc partem spirituum emporium, potiùs quàm officinam esse, hinc constat, quoniam animalia quae memoriâ, imaginatione, & appetitu excellunt, Cerebri medullâ ampliori instruuntur; prout observare est in homine, & quadrupedibus perfectioribus. at quae facultatibus istis parùm opus habere videntur, utì quadrupedes minores, item volucres & pisces, iis Cerebri Cortex uberior sed pars medullaris minima existit. Experimentum inter pueros familiare est, gallinae caput acu transfigere, interim ut illa, cujus Cerebri moles transadigitur, aliquamdiu vivat valeatque: Cujus ratio est, quòd ejusmodi animalibus ferè tota Cerebri compages sit merè corticalis; quare à tali noxa illata (quamdiumedulla immunis perstat) spiritus in minori copia Erieee copia generantur, ast eorum commercia ad vitam necessaria haud propterea statim interrumpuntur. Profectò Avium Cerebra, è corticali & cineritia parte ferè omnino constant; pars autem medullaris perexigua est, & solummodo nervum minorem, utrinque è Cerebri ipsius compage descendentem, refert.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
