# Cerebri anatome 130

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/130

anteriùs inter corpora striata oriundus, & super bina medullae oblongatae crura incedens, eadem primò distinguit; postea ab iis sejunctus, per mediam cavitatem defertur, & circa posticam Cerebri partem in duo velut brachia dirimitur, quae utrinque deflexa, & corporis callosi limbo iterum cohaerentia, medullam oblongatam arctè complectuntur, ac Caudici ejus posteriorem Cerebri molem, nè diffluat aut dilabatur, connectunt ac firmè colligant. Verùm alter atque iste insignior fornicis usus esse videtur, quem modò innuimus, nempe ut spiritus animales per ejus ductum, ab altera Cerebri extremitate ad alteram immediatè transeant, atque ità quasi per pelicani rostrum in suiipsius ventrem intortum, circulentur. Quò meliùs quae circa Cerebri penetralia & interiores recessus modò dicta sunt, intelligantur; libet hîc sphaerae ejus evolutae, ac veluti in planum projectae, Schema subjungere, ità ut corporis callosi, unà cum fornice, concava ac intima superficies satìs conspici poterit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
