Latin
CAPUT XI
Thomas Willis, Cerebri anatome 134
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quia isti spiritus ità perfectionem adepti, ac operi suo accincti, intra easdem Cerebri partes alius modi motus, &diversas emanationum vias, ineunt; idcirco priusquam ulteriùs, ad illorum tractus intra medullam oblongatam &Cerebellum investigandos, procedimus, declarare oporteret, circa hos spiritus, intra ipsius Cerebri confinia dispositos, quali instruantur acie, quâ formâ sese explicent, quibusque viis diffundant se, ac progrediantur, quoties debito ordine conscripti, imaginationis, memoriae, appetitûs, aliarumque superiorum animae facultatum actus producunt. Quandoquidem autem inferiùs, post absolutam τοῦ ἐγκεφαλυ ac appendicis nervosi explicationem demum Coronidis loco de anima Brutorum, ejusque potentiis, agere statuimus, ideo impraesentiarum hoc penso supersedere possim; nisi quòd interim ex re foret, haec pauca tantùm in genere praelibare. scilicet cùm animae inferioris, sive brutorum, duae sint partes, nempe vitalis, sive flammea in sanguine accensa, &sensitiva, sive lucida, per totum ἐγκέφαλον ejusque appendicem nervosum diffusa, partis hujus lucidae geminam velut radicem seu fontem, spiritus animales in Cerebro ac in Cerebello jugiter producti constituunt: quinimo spiritus utriusque prosapiae, quatenus tum intra fontes istos, tum exinde per systematis nervosi compagem, sub eâdem sistasi &contexturâ velut radiosâ continuantur, animae sensitivae integram hypostasin, sive subsistentiam, efficiunt.