Latin
CAPUT XI
Thomas Willis, Cerebri anatome 136
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusmodi quidem paßiones, intra Cerebri compagem habitae, sunt sensus communis &imaginatio; actiones verò sunt memoria, phantasia, &appetitus. utraeque harum quoad ortus &instinctus suos, plerumque à sensibus externis dependent. Circa priores advertimus, quòd quoties animae parte exteriori perculsâ, sensibilis impreßio, velut species optica, aut tanquam aquarum undulatio, interiùs vergens ad corpora striata defertur sensionis exteriùs habitae perceptio sive sensus internus oritur: quòd si isthaec impressio ulteriùs provecta corpus callosum trajiciat, sensui imaginatio succedit: dein si eadem spirituum fluctuatio Cerebri cortici, quasi ripis extimis, allidatur, objecti sensibilis iconem sive characterem isti imprimit, qui cùm exinde postea reflectitur, ejusdem rei memoriam resuscitat. Animae istius potentiae activae, sc. locomotivae, memoria, phantasia, &appetitus, modò paßionibus è vestigio succedunt, modò seorsim ab illis, propter alias occasiones inducuntur. Enimverò sensibilis impreßio corpora striata feriens, non rarò, Cerebro nullatenus affecto, cum reciproca spirituum animalium tendentia motus locales retorqueri facit; ità in somno (appetitu haud conscio) ubi dolor urget, illico manu admotâ locum fricamus.