Latin
CAPUT XII
Thomas Willis, Cerebri anatome 145
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm enimvero ut per bina haec emunctoria Cerebrum aliquatenus purgari existimemus; objectioni isti referre licebit, quòd in viventibus humorum translationes, per loca quae videntur impervia, facilè perficiuntur; dum enim pori &meatus, in quibusvis corporis animalis partibus existentes, à spiritu &calore dilatantur, isti velut per raram panni lanei texturam, seri depluvium transmittunt: hoc planè constat ex affectibus arthriticis in quibus latex serosus corpora nervosa sensim perreptat, &spatiola perquam minima trajiciens, in partes modò has, &deinde alias, humorum decubitus facit; adeoque obvium est quòd membranae &processus nervosi instar spongiae humores serosos imbibunt, &dein à levi compressione eos confertim reddunt; utì liquet in odontalgia, quoties, stylo cavo denti immisso, aqua lympida copiosè excernitur. Reverâ in corpore animali vivente, humorum transitus non modò per ductus &canales apertos fiunt; verùm latex aquosus &tenuIor, solida &teretia nervorum corpora, nec non fibras &membranas, tanquam filtri lacinias, perreptat, adeoque per angustias imperceptibiles de loco in locum transfertur. Aliquoties novi in Vomica pulmonis, per membranas pleurae adnatas, humorem à cysti in fontanellam lateri inustam derivatum fuisse, adeoque sputo cessante morbum aliàs incurabilem visum, tali epicraseos viâ sanatum fuisse.