# Cerebri anatome 145

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/145

Verùm enimvero ut per bina haec emunctoria Cerebrum aliquatenus purgari existimemus; objectioni isti referre licebit, quòd in viventibus humorum translationes, per loca quae videntur impervia, facilè perficiuntur; dum enim pori & meatus, in quibusvis corporis animalis partibus existentes, à spiritu & calore dilatantur, isti velut per raram panni lanei texturam, seri depluvium transmittunt: hoc planè constat ex affectibus arthriticis in quibus latex serosus corpora nervosa sensim perreptat, & spatiola perquam minima trajiciens, in partes modò has, & deinde alias, humorum decubitus facit; adeoque obvium est quòd membranae & processus nervosi instar spongiae humores serosos imbibunt, & dein à levi compressione eos confertim reddunt; utì liquet in odontalgia, quoties, stylo cavo denti immisso, aqua lympida copiosè excernitur. Reverâ in corpore animali vivente, humorum transitus non modò per ductus & canales apertos fiunt; verùm latex aquosus & tenuIor, solida & teretia nervorum corpora, nec non fibras & membranas, tanquam filtri lacinias, perreptat, adeoque per angustias imperceptibiles de loco in locum transfertur. Aliquoties novi in Vomica pulmonis, per membranas pleurae adnatas, humorem à cysti in fontanellam lateri inustam derivatum fuisse, adeoque sputo cessante morbum aliàs incurabilem visum, tali epicraseos viâ sanatum fuisse.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
