# Cerebri anatome 149

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/149

Quinimo item Homini, equo, aliisque animalibus, quibus rete mirabile deest, opinari licet, aut lymphaeductus, aut ejusmodi vasa quaedam, qualia in capite vitulino prostant, & ab hac glandula humores certissimè exportant, subesse. Illorum vestigia non ità facilè detegere licebit, quia priusquam haec claustra perrumpantur, lymphae ductuum, si qui adfuerint, tractus evanescerent: nec enim vasa isthaec in omnibus, sicut in vitulo, per injectionem deprehendere possumus; quoniam ossis foramina, quibus, tanquam fili ductu, injectio ad vasa, alias delitescentia, pertingit, in plerisque desiderantur. Haud dubito quin longior dies, humorum è glandula pituitaria reductiones in cunctis animalibus satìs manifestas reddet: interim ex eo, quòd in aliquibus serositates illinc in massam sanguineam remandentur, suspicari licet, quòd eodem aut simili ritu etiam in quibusvis fiat, licèt commeatûs viae nondum satìs patescunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
