# Cerebri anatome 152

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/152

Novi Foeminam illustrem, cephaleâ immani, nec non vertigine & crebris spirituum animalium deliquiis infestari solitam; quae cùm, à gravi paroxysmo, meliùs habere coepisset, primo in Cerebri fastigio motum formicantem, velut aquae irrepentis, sentiebat. dein motu isto paulatim anteriùs & deorsùm progrediente, demum aquae limpidae plures guttae è naribus extillabant: hoc symptoma illi passim obtingere solebat, ut minimè dubitaret aegrotans, quin lympha ista ab ipso Cerebro extillaverit. Possem hîc plures alias rationes proferre, quae suadere videntur Cerebri ventriculos, sive cavitatem à limbi ejus complicatura factam, esse meram humoris excrementitii cloacam; quodque humores illic congesti, per nares & palatum expurgentur: sed tempus est ut ad alia festinemus, atque à Cerebro ità propriè dicto, ad appendices ejus, sc. medullam oblongatam & Cerebellum, transeamus.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
