# Cerebri anatome 153

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/153

CAPUT XIII. Medullae oblongatae, ejusque partium quarundam Actiones & Usus explicantur. ACerebro ad Caudicem ejus, cui nempe ipsum & Cerebellum velut tubera adnascuntur, explicandum devenimus. Haec pars Medulla oblongata vulgò appellatur; sub quo nomine comprehendimus totam illam substantiam, quae à corporis callosi intima cavitate & conjunctura in capitis basi, ad occipitii foramen exporrigitur; ubi eâdem adhuc compage ulteriùs continuatâ, in medullam spinalem desinit. Medullae oblongatae superficies, licèt protuberantiis quibusdam & processibus inaequalis reddatur, gyris tamen & involutionibus, utì fit in Cerebro & Cerebello, nullis variegatur; neque substantia ejus exterior & corticalis, cineritii coloris, atque interior, medullaris & albida existit: sed tota ejus compages quodammodo medullosa est; nec tamen pura & nitida apparet, sed fibris & villis variè protensis, & diversimodè euntibus, multùm obfuscatur. Nempe fibrae ejus in variis locis diverso ritu configuratae, in his striatae ac velut radiosae, in illis directae sive in longum productae, inque aliis circulares reperiuntur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
