Latin
CAPUT XIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 155
Unproofread scanNot analysed yet
Interim ex eodem medullae oblongatae tractu minores semitae, per nervos particulares, ab eadem intra cranium oriundos, huc illuc exteriùs feruntur. Praeterea item, huic caudici medullari plura diverticula, sc. varii processus &protuberantiae accrescunt, in quas spiritus peculiaribus quibusdam muniis destinati secedant: nè si spiritus omnes ultrò citroque in eodem tramite vagentur, sibi mutuò occurrerent, &alterutrorum officia perturbarent. Dum hoc ritu spiritus animales, propter motuum &sensionum actus obeundos, intra medullam oblongatam expatiari supponimus, eos ibidem minimè progigni, at tantùm exerceri statuimus. Enimverò in Cerebro tantùm ac Cerebello procreati, prout ab hoc aut illo procedunt, functionis aut merè involuntariae, aut etiam spontaneae munera perficiunt, utì inferiùs latè ostendetur. Caeterùm, quò hîc omnia quae ad Medullam oblongatam spectant explicemus, libet ipsam à carceribus ad calces emetiri, atque singula ejus stadia, diverticula, ac compita pertractare.