Latin
CAPUT XIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 159
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò in catulis recèns natis, qui visu carent, aliâsque motûs aut sensûs facultates aegrè perficiunt, hae striae vix integrè formatae, tantummodo rudes apparent. Corpora striata, juxta obtusos &majores eorum angulos ad se mutuò inclinata, ferè contigua sunt; nisi quòd Fornicis truncus cum duplici sua radice interveniat: Attamen illic loci, ubi duae Fornicis radices rectà demissae corpori calloso inseruntur, processus Medullaris transversus, majoris Nervi instar, à corpore uno striato in alterum protensus, eadem quasi conjungit, ac invicem communicare facit. Certè haec corporum striatorum commissura efficit, ut eorum actiones passionesque non sint duplicatae: verùm licèt objecti sensibilis species, aut motûs ineundi conceptus, à Cerebro aut sensorio geminatis profecta, τὰ πρότῳ αισθητηρίῳ etiam gemina inferantur; tamen quatenus hujus alterutra compages cum altera communicat, impreßio quaevis ultrò citróve adveniens usque eadem ac unica evadit. Nimirum observare licet in toto ἐγκεφάλῳ, quòd cùm ferè omnia sint gemina, tamen singula istorum aut contiguitate aut per processus emissarios inter se communicant.