# Cerebri anatome 160

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/160

Adeóque ut ipsius duplicatione contra absolutam actûs privationem sive defectum providetur, ità ejusque duplicati commissurâ, adversùs inanem aut confusam ejusdem speciei multiplicationem praecavetur. Ad hunc modum, Corpora striata in homine, & quadrupedibus cujuscunque speciei aut formae constanter reperiuntur, ac in quibuslibet istorum simili ritu configurantur; suntque velut internodia, quibus Cerebrum Medullae oblongatae cruribus cohaeret. Attamen suprà ostendimus, quòd in volucribus & piscibus, quorum cerebra inter se conformia ab istis hominis & quadrupedum differunt, res paulò aliter habet: nam in volucribus corpus callosum in Cerebro deest; quod verò illius succedaneum est, in Medulla oblongata reperitur, scilicet juxta Thalamos nervorum Opticorum duo ventriculi prostant, qui substantiâ albidâ & medullari (qualis corpus callosum in homine & quadrupedibus est) concamerantur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
