Latin
CAPUT XIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 161
Unproofread scanNot analysed yet
Dein è contrà, corpora striata, sive partes quae illorum vices praestant, in volucribus, haud, solito more, medullae oblongatae portio sunt, sed ipsum Cerebrum ingrediuntur: Nam juxta Cerebri fissuram duae membranae striis Medullaribus insignitae, utrumque Cerebri hemisphaerium distinguunt, ejusque ventriculos obducunt: Utriusque Membranae striae velut radii descendunt, &circa basin Cerebri concentratae, in processum medullarem coeunt, qui utrinque medullae oblongatae inseritur. Adeò hae partes, scil. corpus callosum, in quo spiritus animales expanduntur, &corpora striata, in quibus illorum commeatus instituitur, in volucrum capite transponi videntur: Cujus ratio, (prout alibi innuitur) ni fallor, haec est: quòd ista animalia imaginatione &memoriâ minùis pollent quàm quadrupedes; quin etiam sensus &motus eorum ferè principes facultates sunt, ideóque propter horum Exercitia, insigniori spirituum expansione peragenda, corpus callosum in medullam oblongatam transfertur, atque loco ejus corpora striata in Cerebrum promoventur. Circa corporis utriusque striati extremitatem inferiorem nervi olfactorii inseruntur. Etenim advertere est, paulò obscuriùs in homine, at longè conspectiùs in brutis animalibus, quae odoratu insigniori praedita sunt, quòd processus mamillares in firma &planè albida nervorum corpora transeunt, quae juxta laterales Cerebri anfractus delata, utrobique circa angulum utriusque ventriculi anteriorem, pone corpora striata, medullae oblongatae implantantur; ità tamen, ut utriusque Nervi tubulus in ventriculi cavitatem dehiscat, utì suprà ostendimus. Ad hunc modum hi Nervi ab antica Cerebri parte longo itinere feruntur, ut speciem sensibilem corpori striato, velut communi sensorio, priùs ac potiùs quàm Cerebro inferant.