# Cerebri anatome 165

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/165

Cúmque adeò hinc spiritus animales, ex uberi & tam pleno promptuario in nervos opticos deriventur, propterea quidem est, quòd volucres oculo elegantißimo, & visu summè perspicaci & acuto instruuntur. Idémque forsan tenet de piscibus, modò consideremus, quòd his visio in medio crassiori, ac saepe duplici, peragatur. In quibusvis animalibus, in medio horum utriusque nervi optici Thalamorum, crura Medullae oblongatae paulatim dehiscentia, rimam sive aperturam relinquunt, quae serositates ab unaquaque Cerebri ejusque Appendicis regione adventantes suscipiens, eas per infundibulum in glandulam pituitariam dimittit. Non opus est ut de Infundibuli ac glandulae pituitariae usibus hîc multùm disseramus, quia superiùs de Cerebri ventriculis, sive inani spatio intra plicaturam ejus relicto, agentes, in utriusque horum considerationem opportunè incidimus: ubi ostendimus serosos humores, qui intra plures Cerebri ejusque Appendicis locos coacervari soleant, omnes undequaque, à quolibet ejus angulo aut recessu, in declivem infundibuli aperturam dilabi; adeoque necesse habere, ut per ipsum in glandulam pituitariam effundantur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
