# Cerebri anatome 169

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/169

CAPUT XIV. De Glandulae Pinealis & plexùs Choroeidei Usibus: item de prominentiis Orbicularibus, quae vulcò Nates & Testes appellantur, aliisque partibus, quae illarum appendices esse videntur. INfra Thalamos nervorum opticorum, in communi convalle, quae horum juga & prominentias Natiformes interjacet, Glandula pinealis collocatur; haec non solùm in homine & quadrupedibus reperitur, quinetiam volucres & pisces eâdem praediti sunt. Quare licèt hinc concludi poterit, ipsam necessarii cujusdam usûs esse; tamen hanc Animae sedem esse, aut principes facultates ab eadem oriri, vix credimus; quoniam animalia quae imaginatione, memoriâ, aliisque superioribus Animae potentiis ferè in totum destitui videntur, hanc glandulam satis amplam atque augustam habent.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
