# Cerebri anatome 173

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/173

Postremò reddi potest & altera ratio, quare plexus choroeides semper intra Cerebri ventriculos, seu cavitatem à plicatura ejus factam, utut diversimodè configuratam, reperitur; nimirum exinde quoddam alîus generis commodum resultat; ut si quando plexûs istius vasa, sanguinem nimis aquosum conducentia, plus seri deponant quàm quod glandulae excipere & continere valeant; quod superfluum est, opportunè in cavitatem subjectam, velut in cloacam, dilabatur. Quapropter etiam glandula pinealis, in loco eminentiore licèt collocetur, semper tamen juxta foramen, sive ductum qui versùs infundibulum patescit, in Cerebro qualicunque ponitur. Post glandulam pinealem, in superiore medullae oblongatae superficie prominentiae quaedam insignes reperiuntur, quae vulgò Nates & Testes appellantur. Hae juxtà positae, quatuor velut moleculas constituunt, quae tamen processibus quibusdam sibi invicem adjunguntur. Infra has moleculas, seu potiùs inter illarum conjuncturas & medullae oblongatae Candicem suppositum, Cavitas, sive specus angustus & longus relinquitur, qui à quibusdam Anatomicis ventriculus quartus appellatur; attamen secundùm alios recentiores, qui ventriculum quartum sub Cerebello collocant, haec Cavitas transitus ad illum perhibetur. Hujus specûs extremitas posterior juxta ventriculi quarti initium terminatur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
