# Cerebri anatome 176

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/176

Deinde, inter prominentias Testes dictas, & Cerebellum, licèt communicatio quaedam intercedat; videtur tamen, quòd à moleculis istis in Cerebellum, ac minimè ab hoc per istas in medullam oblongatam, commeatus parescat: Namque ex prominentiis praedictis processus medullaris utrinque in Cerebellum obliquè ascendit, cujus ductu spiritus animales à meta alterutra in alteram tendentes, mutua inter partes istas & Cerebellum commercia efficiunt: At verò processus qui à Cerebello in medullam oblongatam ducunt, ejusque influentias huic inferunt, à prioribus distincti, aliquantò posteriùs consistunt, prout infrà, cùm de Cerebello dicemus, clariùs ostendetur. Interim verò, circa munera ac usus quibus protuberantiae praedictae inserviunt, hujusmodi conjecturam facimus. Spiritus animales è Cerebro in medullam oblongatam scaturigine perpetuâ effluunt, resiliuntque, ità ut inter Cerebrum & pleraque sensûs & motûs spontanei organa, commercium constans habeatur: (à quo tamen excipiuntur istae partes quae non appetitûs nutu, sed aut naturae instinctu, aut caeco paßionum impulsu, actiones suas perficiunt; tales enim omnino à Cerebello influentias suas suscipiunt, utì postea pleniùs ostendetur. ) Dum itaque spiritus è Cerebro emanantes intra medullam oblongatam scaturiunt, opportunum est ut aliqui illorum exinde in Cerebellum ferantur: (ob quos usus hoc fieri debet, mox dicetur.) Quapropter ex utroque medullae oblongatae latere protuberantia enascitur, in quam spiritus quidam, Cerebello designati, è communm medullae oblongatae ductu secedant; atque hae prominentiae istae priores sunt, quae vulgò Nates appellantur, ac, utì diximus, in plerisque brutis animalibus longè majores sunt quàm in homine: (cujus ratio infrà declarabitur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
