# Cerebri anatome 177

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/177

) Protuberantiae aliae posteriores, vulgò Testes dictae, hisce prioribus adnascuntur, & sunt earum solummodo ὀπιφυσεις quaedam, ac velut capita processuum medullarium, qui exinde obliquo ascensu in Cerebellum feruntur; cùm enim spiritus animales à prominentiis prioribus in Cerebellum ascendunt, posteriores has, velut initia commeatûs sui ampliora primò subeunt, unde, processuum medullarium ductu, in Cerebellum progrediuntur. Praeterea advertere licebit, quòd cùm spiritus animales è medulla oblongata in prominentias majores Natiformes versùs Cerebellum derivandi feruntur, isti juxta ritum suum, (quoties à duplici cujusque facultatis organo versùs commune sensorium tendunt) invicem commisceri & confundi debent, priusquam Cerebello inferuntur: Quare prominentiae tum primae, tum secundae his adnatae, processibus quibusdam, velut alis ad invicem exporrectis unà conjunguntur; quae quidem illorum connexio, quoniam à substrato medullari Caudice prorsus distingui debuit; hinc à separatione, sive inani spatio, quod medullam oblongatam & prominentiarum coalitiones intercedit, Cavitas ista, quae ventriculus quartus à nonnullis, & transitus ad ipsum ab aliis appellatur, emergit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
