Latin
CAPUT XIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 180
Unproofread scanNot analysed yet
A a 2 Verùm objicitur, haud necesse videri ut supponamus hujusmodi paßionum ac instinctuum actus in devio hoc secessu fieri nam quidni à Cerebro, in nervos ad praecordia tendentes influxu, &vice versâ, per communem medullae oblongatae ductum, spirituum animalium commercia instituantur? Sed ad ista in promptu est referre, quòd reciprocus ille spirituum motus à meta alterutra in alteram, propter istarum facultatum exercitia, per mediam Cerebelli regionem fieri debeat: Ideoque (siquidem per has prominentias omnimoda inter Cerebrum &Cerebellum communicatio peragitur,) etiam eâdem prorsus viâ, inter hoc &functionum merè naturalium organa commeatus habetur. Praeterea si paßionum &instinctuum ορμαὶ eodem tramite quo sensibilium impetus deferrentur, eorum actus mutuo spirituum animalium occursu, aut aggregatione, valdè confunderentur. Hujusmodi autem hypothesis circa paßionum &naturalium instinctuum actus &progressus, posthac magìs perspicua reddetur, cùm Cerebelli, &aliarum partium, quae pariter cum his protuberantiis ad eadem munia destinari videntur, actiones &usus designaverimus. Interea, quòd statuimus prominentias posteriores tantùm esse priorum Epiphyses, cuivis intuenti liquidò constabit. Hoc autem, prout suprà innuimus, extra dubium videtur in vituli, ovis, &quorundam aliorum quadrupedum Cerebris; ubi cùm Nates insigniter magnae sunt, Testes perexiguâ mole praeditae iisdem accrescunt.