Latin
CAPUT XIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 183
Unproofread scanNot analysed yet
Quod superest, circa praedictas prominentias advertimus, quòd tum utraeque harum pares, tum processus iisdem appensi, à supposito medullae oblongatae Caudice per interjectam Cavitatem distinguuntur, adeò ut Cavitas seu ventriculus iste secundariò tantùm existere videatur; quia sc. inter praedicta corpora subter &suprà collocata, inane spatium, eadem ab invicem separans, intercedere debuit. At verò haec cavitas, ità per accidens resultare visa, satìs insignem usum obtinet; nam in medio ejus ductu, apertura declivis versùs infundibulum tendit, per quam humores in utrumque ejus foramen, anterius &posterius, perforatum delapsi, foras amandentur. Foramen anterius inter Thalamos nervorum opticorum paulò ante Glandulam pinealem inciditur, in quod serosa colluvies, juxta medullae oblongatae confinia deposita, sensim prolabitur: alterum autem foramen posterius in ventriculum quartum, qui subter Cerebellum consitus est, aperitur; quod foramen membranâ tenui obtegitur, quae ipsius ac Cerebelli oram succingens, praecavet nè humores, è ventriculo quarto aut Cerebelli confiniis derivati, aliò quàm in istud foramen decidant; si quando autem à seri inundantia pellicula illa disrumpitur, latex aquosus in medallae oblongatae basin decumbens, nervorum origines obruit, adeoque affectus convulsivos, &spirituum vitalium deliquia non rarò lethalia, inducit, prout in plurium à morbis Cephalicis defunctorum cadaveribus observavi.