# Cerebri anatome 183

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/183

Quod superest, circa praedictas prominentias advertimus, quòd tum utraeque harum pares, tum processus iisdem appensi, à supposito medullae oblongatae Caudice per interjectam Cavitatem distinguuntur, adeò ut Cavitas seu ventriculus iste secundariò tantùm existere videatur; quia sc. inter praedicta corpora subter & suprà collocata, inane spatium, eadem ab invicem separans, intercedere debuit. At verò haec cavitas, ità per accidens resultare visa, satìs insignem usum obtinet; nam in medio ejus ductu, apertura declivis versùs infundibulum tendit, per quam humores in utrumque ejus foramen, anterius & posterius, perforatum delapsi, foras amandentur. Foramen anterius inter Thalamos nervorum opticorum paulò ante Glandulam pinealem inciditur, in quod serosa colluvies, juxta medullae oblongatae confinia deposita, sensim prolabitur: alterum autem foramen posterius in ventriculum quartum, qui subter Cerebellum consitus est, aperitur; quod foramen membranâ tenui obtegitur, quae ipsius ac Cerebelli oram succingens, praecavet nè humores, è ventriculo quarto aut Cerebelli confiniis derivati, aliò quàm in istud foramen decidant; si quando autem à seri inundantia pellicula illa disrumpitur, latex aquosus in medallae oblongatae basin decumbens, nervorum origines obruit, adeoque affectus convulsivos, & spirituum vitalium deliquia non rarò lethalia, inducit, prout in plurium à morbis Cephalicis defunctorum cadaveribus observavi.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
