# Cerebri anatome 186

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/186

su in Caudicem medullarem sextò, Nervi quidam immediatè à protuberantia isthac, aliique in vicinia oriundi, qui functioni involuntariae designati, à Cerebello spirituum animalium influentias suscipiunt: Ultimò demum ventriculus, sive cavitas Cerebello subjecta, expendi debet. 1. Quoad Cerebelli munus, sive usum in genere, nihil hujus aut fabricâ dignum, aut structurae consentaneum, à veteribus dictum occurrit. Nonnulli hoc aliud Cerebrum esse, & easdem cum illo actiones perficere statuunt: At si quis fatuo ac molli Cerebro praeditus fuerit, multùm dubito an is sapiens evasurus sit, eò quòd durius fortè & solidius Cerebellum obtinuerit. Alii in hac parte memoriam collocant, supponentes Cerebellum velut arcam sive Apothecam esse, in qua rerum priùs cognitarum Ideae, seu Typi, seorsim à specierum recentium incursu asservantur: verùm longè probabilius est, hanc facultatem potiùs in Cerebri spiris Corticalibus residere (prout alibi ostendimus:) Nam quoties objecti dudum praeteriti reminisci conamur, tempora & sinciput fricamus, Cerebrum erigimus, & spiritus ibidem loci degentes exuscitamus, quasi aliquod inibi latitans eruere satagentes; interim in occipitio nihil conaminis aut nixûs motivi sentitur. Faeterea ostendimus phantasiam & imaginationem peragi in Cerebro Memoria autem ab imaginatione ità dependet, ut hujus tantùm actio reflexa sive inversa esse videatur: Quare cum ipsa in eodem claustro, nempe in Cerebro, collocetur, necesse est; nam planè constat, quòd Cerebrum inter & Cerebellum nulla immediata commercia intercedant.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
