# Cerebri anatome 187

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/187

Cùm olim de Cerebelli munere sedulò ac serius meditarer, supérque hac re varia animo obvolverem, tandem ex analogia & crebra ratiocinatione, inventus hic (ut opinor) verus & genuinus ejus usus occurrebat; quòd nempe Cerebellum sit spirituum animalium in quaedam opera designatorum peculiaris scaturigo, & penus ab ipso Cerebro distinctus. Intus in Cerebro Imaginatio, Memoria, Discursus, aliique superiores functionis animalis actus peraguntur; praeterea item ab ipso spiritus animales in nervosum genus influunt, quo motus quicunque spontanei, quorum nempe conscii & arbitri sumus, obeuntur. Cerebelli autem officium esse videtur, spiritus animales nervis quibusdam suppeditare; quibus actiones involuntariae (cujusmodi sunt Cordis pulsatio, respiratio ἀβίαστος, alimenti concoctio, chyli protrusio, & multae aliae) quae nobis insciis aut invitis constanti ritu fiunt, peraguntur. Quoties motui voluntario accingimur, spiritus intra sinciput resides, in actioB b 2 actionem sive influxum suscitari, intra nos quasi persentire videmur. At spiritus Cerebelli incolae, ista naturae opera absque notitia aut cura nostra tacitè ac impercepti exequuntur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
