# Cerebri anatome 190

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/190

Cerebrum & Medulla Oblongata in plurimis diverso ritu configurantur; nam suprà ostendimus, harum partium aliquod discrimen in homine & quadrupedibus reperiri: Verùm inter hos utrosque ac volucres, & pisces, quoad istas partes, differentia notabilis occurrit. Interea tamen in illis omnibus, Cerebellum prorsus iisdem lamellis sive circellis ad invicem pariter complicatis instructum, eâdémque formâ & proportione insignitum habetur; quod certè indicium est in hac officina spiritus animales certo velut dimenso progigni & dispensari, propter necessaria quaedam officia quae in omnibus eodem ritu peraguntur; quaeque alia esse non possunt quàm viscerum ac praecordiorum motus & actiones. Quoad alias facultates, cujusmodi sunt imaginatio, memorta, appetitus, imò motus locales, ac sensus, uno modo in his, & alio atque alio in illis animalibus exercentur; quapropter Cerebra diversis modis conformantur. Attamen Cordis motus & respiratio in quibusvis sanguine calido praeditis, simili ritu, hoc est perpetuâ systoles & diastoles vicissitudine, perficiuntur. Praeterea Cerebello munus aliud, & diversum, quàm quod Cerebro convenit, assignare oportet; quoniam ubi plicae & anfractus Cerebro desunt, in Cerebello constanter reperiuntur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
