# Cerebri anatome 191

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/191

Praeter has rationes ab Anatomia depromptas, etiam corporis humani pathologia plures alias suggerit, quae praedictum Cerebelli munus ratum faciunt. Enimvero saepenumero contingit ut tetra & horrenda symptomata, praecordia, ac medii aut infimi ventris regionem infestent; dum interea, causa morbifica in Cerebello, aut juxta ejus confinia, subsistat. Novi aliquoties homines apparenti solùm occipitis dyscrasiâ laborantes, qui de crebra lipothymia, & repetitis spirituum deliquiis, quasi jamjam moribundi essent, quererentur: in quibus tamen de causa morbifica, ejusque sede, nihil ampliùs detegere licebat, nisi quòd affecti gravedinem insignem & dolorem in postica Capitis parte sentirent, atque ad subitum Capitis motum aut reclinationem subinde animo ferè linquerentur. Profectò symptomata quae in affectu Incubo dicto excitari solent, sc. ἀφωνία, & gravamen ingens, sive onus quod pectori videtur incumbere, omnino à materia morbifica in Cerebelli confiniis defixa, & spirituum praecordiis destinatorum vias obstruente, procedunt. At verò haec de Cerebelli munere hypothesis magìs illustrabitur, & rata fiet, à singularum ejus partium usibus ritè designatis. Quoad Cerebelli partes & accidentia, 1.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
