# Cerebri anatome 194

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/194

Primus istorum processuum è prominentiis orbicularibus in Cerebellum ascendit: illius usum suprà assignavimus; quòd nempe inter prominentias istas & Cerebellum quaedam commeatûs via sit, in qua dum spiritus animales, quasi in devio tramite, ultro citróque tendunt, tum paßionum impetus à Cerebro, mediante Cerebello, versùs praecordia transmittunt, tum instinctus naturales à praecordiis & visceribus Cerebello traditos, versùs Cerebrum convehunt. Secundus autem processus à Cerebello rectà descendens, caudicem medullarem amplectitur, ipsumque adeò circumambiens, protuberantiam annularem constituit, è qua nervorum paria quintum, sextum, & septimum origines suas desumunt; ità quidem ut protuberantia isthaec, spirituum à Cerebello emanantium condus, sive promptuarium, esse videatur, è quo in appositos nervorum ductus isti influere ac derivari poterint. Tertius demum utriusque pedunculi proceßus, à Cerebello in medullam oblongatam descendens, è regione, quâ octavi nervorum paris origo consistit, Caudici ejus inseritur, ut verisimile fuerit, spirituum penum huic nervo destinatum hâc viâ etiam à Cerebello derivari: dein qui spiritus ab hujus nervi exigentia residui superabundant, isti in communem medullae oblongatae & spinalis alveum prolapsi, partium istarum copias exaugeant.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
