# Cerebri anatome 195

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/195

Propter hujusmodi finem, corpora teretia ac pyramidalia ex protuberantia annulari, supra medullam oblongatam versùs spinam exporriguntur, nempe ut processuum istorum ductu, spiritus in penu illo superabundantes, partim in octavi paris originem, partimque in communem medullaris caudicis tractum effluere possint. Haec de Cerebelli, ejusque partium & processuum usibus, breviter ac summariè dicta sunt: quae tamen ut meliùs intelligantur; item quò nova haec Theoria, circa regiminis animalis functionem involuntariam, recèns excogitata, clariùs illustretur, libet hîc spirituum in Cerebello productorum diataxin magìs particularem proferre; eorumque velut armilustrium instituere. Porrò ex re fore videtur, ut nervorum ab hoc fonte spirituum copias accipientium munera, circa functionis tantùm involuntariae actus habita, apertiùs designemus.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
